라틴어 문장 검색

nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra fecundior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:5)
Item si vasum ex creta factum non coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, vas umidum erit et iam dissolvetur ab umore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장32)
in puteorum autem fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae, quod habet multa variaque terra in se genera.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장54)
et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)
qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod vere bonum possit dici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:5)
Quaedam selectiones, quae mere instrumentales videntur, revera sunt selectiones quae ad socialis vitae genus attinent, quae ex voluntate explicatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION